Arbor
Arbor est Christus, ut in Cantico: “Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios,” quod multum inter Christum et sanctos Ecclesiae filios distat, quod puri homines sunt. Arbor, crux, ut in Cantico: “Sub arbore malo suscitavi te,” id est, per fidem passionis meae a morte revocavi te. Arbor, humilis Dei scientia, ut in Evangelio: “Ascendit Zachaeus sycomorum, ut videret Iesum,” quod nisi stultam Dei sapientiam apprehendamus, Christum comprehendi non meremur. Arbor, fides robusta, ut in Evangelio: “Crevit granum sinapis, et factum est in arborem magnam,” quod crevit fides, quae prius abiecta videbatur per mundum, et robur accepit magnum. Arbor, bona voluntas, ut in Evangelio: “Arbor bona fructus malos non facit,” quod ex voce bona non procedit actio mala. Arbor, voluntas mala, ut in Evangelio: “Non est arbor bona, quae fructus malos facit,” quod non est tunc bona voluntas in mente, quando mali apparent fructus in opere. Arbor, perfectus quilibet in fide, ut in Apocalypsi: “Praeceptum est illi,” id est, a Deo iniunctum est Antichristi discipulis, “ne ederent fenum,” id est, rudem aliquem in fide, “nec omne viride” id est, in fidem omnem provectum, “nec omnem arborem,” id est, nec ullum in fide perfectum. Arbor, humana natura, ut in Evangelio: “Arbor, quae non facit fructus bonos, exscidetur, et in ignem mittetur,” quod impius, qui bene vincere non curat, a consortio iustorum exscindetur, et in ignem gehennae mittetur. Arbor, tota simul reproborum massa, ut in Evangelio: “Securis ad radicem arboris posita est,” quod Iudex Christus, qui te ex manubrio humanitatis extraxit, et incidit ex ferro divinitatis, omnes reprobos consumet. Per arborem hic mundus, ut in Evangelio: “Cum producunt arbores iam ex sese fructum, scitis quod prope est regnum Dei.” Per arborem haeretici, ut in Epistola Iudae: “Arbores autumnales,” quod salus haereticorum desperatur.