Calceamentum
Calceamentum est humanitas Christi, ut in psalmo: “In Idumaeum extendam calceamenta,” id est, gentilitati revelabo incarnationem meam. Calceamentum, praedicatio, ut in Deuteronomio: “Ferrum et aes calceamentum eius,” id est, fortitudo et tribulatio sequitur praedicationem eius. Calceamentum, operatio, ut in libris Regum: “Posuit Abner terrorem praelii in calceamento suo,” quod quilibet pravus crudelitatem discordiae exercet in opere suo. Calceamentum, actio mortifera, ut in Exodo: “Solve calceamenta de pedibus tuis,” id est, proiice opus mortis de affectibus tuis. Per calceamentum externa bona ad profectum bonorum operum. Per calceamenta externa mala, ut in Evangelio: “Nolite portare calceamenta,” id est, nolite vos pravorum exemplis munire. Per calceamentum, mortificationes membrorum nostrorum, quae sunt super terram, ut in Cantico: “Quam pulchri sunt ingressus tui in calceamentis,” id est, quam decora sunt opera tua in mortificatione voluptatum.