Lana
Lana est simplicitas, ut in Deuteronomio: “Non induas vestem lino lanaque contextam,” id est, non ostendas de foris simplicitatem, et intus habeas duplicitatem. Lana, virgo Maria, ut in libro Iudicum: “Ponam hoc vellus lanae in area,” quod virginitas Mariae honoratur in Ecclesia. Lana, bona actio, ut in Parabolis: “Quaesivit lanam et linum,” id est, exercuit actionem et contemplationem. Lana, mansueti, ut in Psalmis: “Qui dat nivem sicut lanam,” quod illos nonnunquam mansuetos facit, qui prius intractabiles erant. “Nebulam sicut cinerem spargit,” quod quosdam prius excaecatos poenitentes facit. Per lanam sustentamenta temporalia, ut in Ezechiele: “Lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis,” id est, sustentamenta temporalia a subditis accepistis, sed eorum salvationem non praevidistis.