Lumen
Lumen est Christus, ut in Evangelio: “Lumen ad revelationem gentium,” quod Christus gentes illuminat. Lumen, apostoli, ut in Psalmis: “Amictus lumine sicut vestimento,” id est, circumdatus Apostolis adhaerentibus lateri tuo. Lumen, cognitio veritatis, ut in Iob: “Ipsi fuerunt rebelles lumini,” id est, veritatis notitiam suscipere noluerunt. Lumen, praedicatio, ut in Iob: “Lumen illius super omnes terminos terrae,” id est, Evangelium illius praedicatur in universo mundo. Lumen, miraculum, ut in Iob: “In viis tuis splendebit lumen,” id est, in operibus tuis signa et miracula erunt. Lumen, gratia Dei, ut in Iob: “Super quem non surgit lumen illius,” id est, quis est in quo non sit gratia eius? Lumen, intentio, ut in Evangelio: “Vide ergo, ne lumen quod in te est, tenebrescat,” id est, cave ne intentio tua obscuretur. Lumen, Deus Pater, ut in Evangelio: “In lumine tuo videbimus lumen,” quod per Filium recognoscimus Patrem. Lumen, doctrina, ut in Apocalypsi: “Civitas illa non indigebit lumine solis,” quod conventus ille supernae patriae non habebit necesse ut ab aliquo doctore doceatur.