Bos
Bos, praedicator, ut in lege: “Non arabis in bove et asino,” id est, non socies in praedicatione fatuum sapienti praedicatori. Bos, opus bonum, ut in lege: “Non operaberis in primogenito bovis,” id est, non exerces in publico primordia boni operis. Bos, populus Iudaicus, ut in Iob: “An mugiet bos, cum ad praesepe plenum fuerit?” quod a deflendo statu suo Iudaicus populus liberatus fuit in illis in quibus Christi incarnationem cognovit. Bos, populus gentilis, ut in Isaia: “Cognovit bos possessorem,” quod plebs gentilis credidit in redemptorem suum. Bos, Lucas evangelista, ut in Ezechiele: “Facies bovis a sinistris,” quod a sacrificio Evangelium suum incepit Lucas. Bos, quilibet fatuus, ut in Parabolis: “Sequitur eam, quasi bos ductus ad victimam,” quod mundi huius cupiditatem sequitur stultus ad interitum. Per boves patriarchae, ut in Levitico: “Vitulum de bobus sine macula,” id est, de patriarchis Christum natum sine culpa. Per bovem perfecti quique, ut in Iob: “Boves arabant,” id est, perfecti opera perfecta faciebant. Per boves, praelati, ut in psalmo: “Iumenta in mentibus et boves,” id est, subiecti in virtutibus et praelati. Per boves cogitationes mansuetae, ut in III libro Regum: “Leones in basibus, et boves et cherubim,” quod in praelatis cum rigore et scientia esse debent cogitationes mansuetae. Per bovem, haeretici, ut in psalmo: “Boves eorum crassae,” quod haeretici propter mollitiem genere feminino vocati terrenis affluunt. Per bovem, cupiditates sensuum, ut in Evangelio: “Iuga boum emi,” quinque sensuum cupiditati insistunt. Per boves, elationes cordis, ut in psalmo: “Offeram tibi bovem cum hirco,” id est, mortificabo elationes cordis, cum mortificatione petulantiae carnis. Bos, antiquus hostis, ut in Iob: “Fenum quasi bos comedet,” quod carnales diabolus devorat.