Dorsum
Dorsum sunt sequentes quique, ut in Psalmis: “Dorsum eorum semper incurva;” id est, subiectos pravos, qui malos praelatos sequuntur, ad terrena labi permitte. Dorsum, mens, ut in Psalmis: “Divertit ab oneribus dorsum eius,” id est, allevavit a peccatis mentem eius. Dorsum, reprobi, ut in Psalmis: “Pones eos dorsum,” id est, proiicies eos post te, id est, impios. Dorsum, patientia, ut in Psalmis: “Super dorsum meum fabricaverunt peccatores;” quod patiens fui, multa mala irrogaverunt. Dorsum, rectores Ecclesiae ut in Psalmis: “Posteriora dorsi eius in pallore auri,” id est, praemia rectori Ecclesiae in decore aeternae claritatis.