Penna
Penna est actio exteriorum, ut in Iob: “Penna struthionis similis pennis herodii,” quod exterior actio hypocritae similis esse videtur actionibus viri sancti. Per pennas monita prophetarum, ut in Psalmis: “Sub pennis eius fiduciam habebis.” Per pennas, praecepta charitatis, ut in Psalmis: “Si sumpsero pennas,” id est, si praecepta charitatis implere studuero. Per ( pennas ) virtutes morales, ut in Psalmis: “Pennae columbae,” id est, habebo in virtutibus vestris mansuetudinem simplicitatis, et claritatem scientiae. Per pennas contemplationes sanctorum, ut in Ezechiele: “Et facies et pennae eorum extentae desuper,” quod viri sancti internae mercedis intuitu et actioni et contemplationi insistunt.