Anima
Anima humana propter diversas efficientias suas diversa vocabula sortitur. Dum enim membra vegetat, anima, dum sensibilibus adhaeret, sensualitas, dum sentit, sensus, dum consentit, voluptas, dum recordatur, memoria, dum contemplatur, spiritus, dum sapit, animus, dum intelligit, mens, dum discernit, ratio est. Anima aliquando totus homo, ut in Genesi: “Descendit Iacob in Aegyptum in animabus septuaginta,” id est, cum totidem hominibus. Anima, est sensualitas, ut in Epistola Pauli ad Hebraeos: “Sermo Dei pertingens ad divisionem animae et spiritus,” quod Spiritus Domini, quomodo sensualitas a ratione dividatur, comprehendit. Anima est animalitas, ut in Psalmis: “Misit saturitatem in animas eorum,” id est, in animalitatem, quae corporeis escis sustentatur.” Anima, vita praesens, ut in Evangelio: “Anima plus est quam esca.” Anima est animositas, ut in Psalmis: “Operui in ieiunio animam meam,” quod ne me vindicarem, celans animositatem meam. Anima, ipse Christus, ut in Propheta: “Non abiiciet vos ultra animam meam” id est, non reprobabit vos Christus filius meus. Anima, illa vis est Dei, qua ipse omnia penetrat: “Anima eius, quaecunque voluit, haec fecit;” quod vis illa interna in voluntate sua omnipotentiam habet. Anima vocatur doctrina, ut in Propheta: “Kalendas vestras odit anima mea,” id est, festivitates vestras exteriores reprobavit voluntas mea. Anima, mentis intentio, ut in Iob: “Elegit suspendium anima mea,” id est, a terrenis se elongare elegit intentio mea. Anima, desiderium iustorum, ut in Iob: “Animam catulorum eius implevit,” quod scilicet desiderium sanctorum Ecclesiae ad effectum Dominus perducit. Anima, vita iumentorum, ut in Iob: “In cuius manu est omnis viventis anima,” quod in eius potestate est vita brutorum animalium. Anima, voluntas diaboli, ut in cantico Exodi: “Dividam spolia manu mea,” id est, invadam animas humanas, et voluntas mea implebitur.