Caminus
Caminus est tribulatio iustorum, ut in Apocalypsi: “Et pedes eorum similes aurichalco sicut in camino ardenti,” quod iustos tribulatio excoquit. Caminus, charitas, ut in Isaia: “Et caminus eius in Ierusalem,” quod in superna patria ardor regnat charitatis. Caminus, infernalis vita, ut in Evangelio: “Et mittent eos in caminum ignis,” id est, in ardorem flammae infernalis.