Lampas
Lampas est quilibet simplex, ut in Iob: “Lampas contempta,” apud cogitationes divitum: quod simplex quilibet desperatus est in conspectu superborum. Lampas, examen iudicii, ut in Genesi: “Lampas ignis transiens inter divisiones illas,” quod terribile Dei iudicium discernet inter electos et reprobos. Per lampadem opera bona, ut in Evangelio: “Oleum in vasis suis cum lampadibus,” id est, charitatem in cordibus suis cum operibus bonis. Per lampades, dona Spiritus sancti, ut in Apocalypsi: “Septem lampades ardentes ante tribunal,” quod septem dona Spiritus sancti illuminant Ecclesiam. Per lampades corda sanctorum, ut in Cantico: “Lampades eius, lampades ignis atque flammarum,” quod qui vasa veritatis existunt, et intus bonum desiderium et intus bonam actionem habent. Per lampades, fraudes reproborum, ut in Iob: “De ore eius procedunt lampades,” quod de suggestione diaboli exeunt doli et fraudes. Per lampadem, claritas miraculorum, ut in libro Iudicum: “Lampades et lagenas vacuas in medio lagenarum,” quod corpora sanctorum martyrum et ex eis miracula.