Semen
Semen est Christus, ut in Genesi: “Et benedicentur in semine tuo omnes gentes,” id est, in Christo sancta praedicatio, ut in Evangelio: “Bonum semen seminasti in agro tuo,” id est, sanctam posuisti praedicationem in Ecclesia tua. Semen, homines mali et boni, ut in Genesi: “Inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius,” quod magna est inter diabolum et sanctam Ecclesiam discordia, et inter membra Christi et diaboli. Semen, viri electi, ut in Evangelio: “Bonum vere semen ii filii sunt regni.” Semen, opus bonum, ut in Psalmis: “Et semen illius in benedictione erit,” id est, opus eius dignum retributione erit. Semen, incitator viri sancti, ut in Psalmis: “Potens in terra erit semen eius,” id est, sublimis in coelo erit, qui iustum in bono imitatur. Semen, locutio oris, ut in Levitico: “Vir qui patitur fluxum sanguinis,” id est, superfluitatem non devitat locutionis, “immundus erit.” Semen, peccatum, ut in Isaia: “Et semen eius absorbens volucrem,” id est, peccatum, de quo concupiscentia procedit parit peccatum; peccatum vero, cum conceperit, generat mortem.