Cibus
Cibus est dilectio mundi, ut in Evangelio: “Operamini non cibum, qui perit,” id est, nolite amare mundanam delectationem, quae deficit. Cibus Christus, ut in eodem loco: “Sed cibum, qui permanet in vitam aeternam,” id est, solliciti estote acquirere Christum, qui vivit in aeternum. Cibus, possessio hypocritarum, ut in Iob: “Non remansit in cibo eius,” quod possessio hypocritarum deficit. Cibus, vitae communio, ut in Paulo: “Cum huiusmodi nec cibum sumere,” id est, nullam communionem habere. Per cibos doctrina, ut in Parabolis: “Ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii,” id est, de doctrinis eius, in quibus est sterilitas. Per cibos internae consolationes, ut in Iob: “Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt,” id est, quae prius nec cogitare dignabar, modo mihi suaves consolationes sunt.