Spiritus
Spiritus est ipse Deus, ut in Evangelio: “Spiritus est Deus.” Spiritus, anima hominis, ut in Evangelio: “Et inclinato capite tradidit spiritum,” id est, animam. Spiritus, mens nostra, ut in Paulo: “Renovamini spiritu mentis vestrae,” id est, spiritualem exercete novitatem in mente vestra. Spiritus, ratio nostra, ut in Paulo: “Orabo spiritu,” id est, rationabiliter orabo. Spiritus, appetitus peccatoris, ut in Ecclesiaste: “Et spiritus iumentorum descendat deorsum,” quod iumenta nulla nisi terrena et ima appetunt. Spiritus, diabolus, ut in libris Regum: “Spiritus Domini malus,” quod diabolus et spiritus Domini est, pro eo quod eius iudicio servit, et malus in eo quod in voluntate semper malitiam habet. Spiritus, ventus aeris, ut in Psalmis: “Et spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius,” id est, ventus tempestatis, quae obediunt voluntati eius. Spiritus, inspiratio divina, ut in Psalmis: “Flavit spiritus eius, et fluent aquae,” quod inspiratio interna visitat nos, et current compunctionis lacrymae. Spiritus, timor Domini, ut in libris Regum: “Spiritus Domini grandis, subvertens montes et convertens petras,” quod timor Domini omnem in nobis altitudinem deiicit, et duritiam liquefacit. Spiritus, robur hominis, ut in Psalmis: “Auferes spiritum eorum, et deficient,” id est, permittes debilitari robur eorum, et non subsistent. Spiritus, superbia hominis, ut in Iob: “Quarum indignatio ebibit spiritum meum,” quod omnem in nobis divina afflictio destruet fastum. Per spiritum quique spirituales, ut in Psalmis: “Qui fecit angelos suos spiritus,” id est, praedicatores suos efficit spirituales.