Umbilicus
Umbilicus est ordo praedicatorum Ecclesiae, ut in Cantico: “Umbilicus tuus crater tornatilis,” quod praedicatores Ecclesiae cum rectitudine operis poculum infundunt praedicationis. Umbilicus, luxuria, ut in Iob: “Et virtus eius in umbilico ventris eius,” quod diabolus femineo sicut et masculino per luxuriam maxime dominatur. Umbilicus, affectus carnalis, ut in Ezechiele: “Non est praecisus umbilicus tuus,” id est, non est abs te ablatus carnalis affectus.