Venter
Venter est humanitas Christi, ut in Cantico: “Venter eius eburneus,” quod humilitas Christi ab omni erat peccati pollutione aliena. Venter, Ecclesia, ut in Psalmis: “In medio ventris mei,” id est, in medio Ecclesiae meae. Venter, fons baptismi, ut in Cantico: “Venter tuus sicut acervus tritici,” quod fructus baptismi Dei verbo sanctificatur. Venter, mens humana, ut in Parabolis: “Qui investigat omnia secreta ventris,” quod irradiatio internae lucis scrutatur omnia occulta mentis. Venter, conversatio nostra, ut in Apocalypsi: “Et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis, tanquam mel;” quod quo dulcius nobis sapit sacra Scriptura in palato cordis, eo austeriorem abiecta omni suavitate carnali conversationem exercemus. Venter, cor compunctum, ut in Ieremia: “Ventrem meum doleo,” id est, eo, quod bonum omisi, et malum admisi, duplici in corde dolore compungor. Venter, avaritia, ut in Iob: “Nec est satiatus venter eius,” id est, non est impleta avaritia eius. Venter, memoria hominis, ut in Iob: “Et de ventre eius extrahet eas Deus,” quod iusto iudicio eius verba sancta ab impii Deus aufert memoria, quae eum videt nolle servare in vita.