Aurora
Aurora est sancta Ecclesia, ut in Cantico: “Quasi aurora consurgens,” quia a tenebris vitae praesentis ad coelestia per desiderium sancta Ecclesia consurgit. Aurora est qui noviter bona opera inchoat ut in Psalmis: “Tu fabricatus es auroram et solem,” quod Dominus et initium constituit in bono opere, et perfectionem. Aurora, vita iustorum, ut in Iob: “Si subito apparuerit aurora,” quod impius vitam iustorum contemnit. Aurora, mens sancta, ut in Iob: “Et ostendisti aurorae locum suum,” quod piae menti coelestem patriam, quae ei locus est, Dominus per revelationem demonstrat.