Argentum
Argentum est eloquium spirituale, ut in Isaia: “Argentum tuum versum est in scoriam,” id est, spirituale legis eloquium sordet fece carnalium desideriorum. Argentum, nitor eloquentiae divinae, ut in Cantico: “Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento,” id est, institutiones divinae sapientiae per me habebis eloquentiae nitore decoras, perparvorum diversitate varietatis. Argentum martyres sunt, quorum est haec vox, ut in Psalmis: “Igne nos examinasti,” quod sordes, quae nobis inerant, in tribulatione abstulisti. Argentum, figmenta poetica, ut in Apocalypsi: “Merces argenti tui nemo emet amplius,” quod verba impiorum ioculatoria nemo deinceps frequentabit. Argentum, vita praedicatorum, ut in Iob: “Nec appendetur argentum in commutatione eius,” quod nec ipsi praedicatores, quantumcunque sunt iusti, Christo nullatenus comparari possint.