Fulgur
Fulgur est comminatio peccatorum, ut in Ezechiele: “Et de igne fulgur egrediens,” quod de Spiritu sancto in die praedicatorum comminatio procedit peccatorum. Fulgur, terror timoris, ut in Evangelio: “Erat autem aspectus eius sicut fulgur,” quod Dominus ad iudicium veniens per distinctionem reprobos terret. Per fulgur praedicatores, ut in Iob: “Nunquid mittit fulgura, et ibunt?” quod Deus praedicatores veritatis in mundum universum misit, et illi profecti praedicaverunt ubique. Fulgura, miracula, ut in Psalmis: “Fulgura in pluviam fecit,” quod prius quam Deus discipulis verbum praedicationis commisit, et miracula faciendi eis potestatem dedit.