Firmamentum
Firmamentum est profectio Dei, ut in Psalmis: “Firmamentum est Dominus timentibus eum,” quod Deus protegit timentes se. Firmamentum angelica natura, ut in Ezechiele: “Cum fieret vox super firmamentum, stabant et submittebant alas suas,,” quod tum illam divinam locutionem, quae angelorum excedit intellectum, sancti utcunque in mente silenter audiunt, semetipsos in omnibus humiliantes, de suis virtutibus non praesumunt. Firmamentum, eminentia Ecclesiae, ut in Genesi: “Fiant luminaria in firmamento coeli,” id est, appareant homines sancti in eminentia Ecclesiae. Firmamentum, ipsa ratio nostra, ut in Genesi: “Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis,” quod ratio in nobis esse debet, quae malas cogitationes a bonis secernit. Firmamentum, auxilium temporale, ut in Psalmis: “Omne firmamentum panis contrivit,” id est, omnem in eis fortitudinem, per quam iuvari deberent, debilitari permisit.