Aranea
Aranea, afflicta anima, ut in Psalmis: “Et tabescere fecisti, sicut araneam, animam eius,” id est, ad instar araneae permisisti affligi animam eius vanitas vitae, ut in Psalmis: “Anni nostri sicut aranea meditabuntur,” id est, anni nostri vanitate sunt pleni.