Sol
Sol est Deus, ut in libro Sapientiae: “Sol iustitiae non ortus est nobis,” id est, nec per cognitionem veritatis, nec per amorem virtutis Dominus illuxit nobis. Sol, resurrectio Christi, ut in Psalmis: “Ortus est sol, et congregati sunt,” id est, apparente resurrectione Christi, discipuli, qui dispersi sunt, adunati sunt. Sol, sancta Ecclesia, ut in Cantico: “Electa ut sol,” quod Dominus Ecclesiae decoram claritatem et clarum decorem elegit. Sol, virgo Maria, ut in Psalmis: “In sole posuit tabernaculum suum,” quod corpus eius, in quod divinitas habitavit, in virgine conceptum fuit. Sol, praedicatio, ut in Apocalypsi: “Sol factus est niger, sicut saccus cilicinus,” quod sancta praedicatio vel apud quosdam et despicabilis habetur. Sol, quilibet praedicator, ut in Iob: “Qui praecipit soli, et non oritur,” quod iusto iudicio Dei praedicator omnis a Iudaea discessit. Sol, baptisma, ut in Apocalypsi: “Mulier amicta sole,” sancta videlicet Ecclesia baptismi purgata inundatione. Sol, ordo sacerdotalis, ut in Psalmis: “Solem in potestatem diei,” quod Dominus peram sacerdotalem clericis imposuit. Sol, quilibet sapiens, ut in Ecclesiastico: “Sapiens permanet ut sol,” id est, in claritate sapientiae suae perseverat. Sol, charitas, ut in Cantico: “Quod decoravit sol me,” id est, quod afflicta sum, charitas mea est. Sol, laetitia, ut in Psalmis: “Per diem sol non uret te,” id est tempore prosperitatis laetitia non extollet te. Sol, sublimis in Ecclesia, ut in Apocalypsi: “Angelus effudit phialam suam in sole,” id est, ipsos Ecclesiae sublimes afflictio percussit. Sol, contemplatio, ut in Iob: “Si viderem solem, cum fulgeret,” id est, pro claritate contemplationis, ut in Apocalypsi: “Angelum stantem in coelo,” id est, ipsos Ecclesiae sublimes, “et clamabat omnibus avibus,” id est, vide doctorem in sancta conversatione viventem, et praedicabat omnibus viris sanctis. Sol, fervor iustitiae, ut in Genesi: “Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo,” quod quando fervor iustitiae deficit in mente, mox ipsa mens obscuratur. Sol, tentationis calor, ut in Levitico: “Cum laverit carnem suam aqua, et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis,” id est, cum mundaverit actus suos illicitos per compunctionem, et defecerit ardor tentationis, tunc accedere poterit ad sacramenta divina. Sol, tribulatio, ut in Evangelio: “Sole autem orto aestimaverunt,” id est, tribulationis ardore fervescente, laboraverunt. Sol, acumina sapientum, ut in Iob: “Sub ipso erunt radii solis,” quod ipsos, qui sapientes esse videntur, diabolus nonnunquam sibi sufficit. Sol, praesens tempus, ut in Psalmis: “Ante solem permanet nomen eius,” quod ipse immutabilis ante omnia tempora fuit. Sol, claritas patriae coelestis, ut in Genesi: “Ortus est sol ei, postquam transgressus est Phanuel,” quod postquam desinemus videre Deum per fidem, videbimus eum in patria coelesti facie ad faciem: quod Phanuel facies Dei interpretatur, et designat fidem.