Areolae
Areolae sunt doctrinae virtutum, ut in Cantico: “Genae eius sicut areolae aromatum,” id est, martyres eius doctrinis et virtutibus insistunt: Areola, quilibet humilis, ut in Cantico: “Dilectus meus descendit in hortum suum, ad areolam aromatis,” id est, Christus venit ad Ecclesiam suam, id est, tum humili, ut faciat mansionem tuam.