Nares
Nares sunt praescientia Christi, ut in Isaia: “Quiescite ab homine cuius spiritus in naribus eius,” id est, cessate irritare Christum, qui in Deitate sua praescit universa. Nares, praestolatio, ut in Iob: “Gloria narium eius terror,” quod viri sancti in adversis, quae sibi sciunt ventura, gloriantur. Nares, fatuitas, ut in Parabolis: “Circulus aureus in naribus eius,” quod sermo haereticorum et per ornatum nitidus, et per errorem fatuus est. Nares, instigatio diaboli, ut in Iob: “De naribus eius procedit fumus,” quod antiqui hostis instigatio obscuritatem generat in humana mente.