Lilium
Lilium est candor divinitatis, ut in Cantico: “Ego sum lilium convallium,” id est, in divinitate mea merces sum humilium. Lilium, sancta Ecclesia, ut in Cantico: “Sicut lilium inter spinas,” quod dogmatibus haereticorum sancta Ecclesia pungatur. Lilium, beatitudo coelestis, ut in Exodo: “Post scyphum, sphaerulam et lilium,” quod recte praedicatores et bene operantes virens illa fortitudo remunerat te. Per lilium, bona opera, ut in Cantico: “Qui pascitur inter lilia,” quod suavi bonorum operum odore laetantur. Per lilia sacrae Scripturae, ut in Cantico: “Qui pascuntur inter lilia, donec aspiret dies,” et sanctae animae sacris modo Scripturis reficiuntur, donec futurae vitae claritas appareat. Per lilia candores veritatis, ut in Cantico: “Labia eius lilia,” quod praedicatores sancti Christi annuntiant veritatem. Per lilia perfecti, ut in Cantico: “Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis,” quod sanctae Ecclesiae fideles bona opera exercent, et opera carnis exornant [exsecrantur?].