Flamma
Flamma est cognitio, ut in Exodo: “Apparuitque ei Deus in flamma ignis,” id est, in cognitione legis. Flamma, quilibet praedicator, ut in Apocalypsi: “Oculi eius sicut flamma ignis,” quod sancti praedicatores alios inflammant et incendunt. Flamma, voluptas, ut in Iob: “Ramos eius arefaciet flamma,” id est, opera eius destruet voluptas. Flamma, gloria temporalis, ut in Iob: “Nec splendebit flamma ignis eius,” id est, non durabit gloria voluptatis eius. Flamma, vehementia mali desiderii, ut in Psalmis: “Vox Domini intercidentis flammam ignis,” id est, praedicatio Christi destruentis fervorem malae cupiditatis. Flamma, instigatio diaboli, ut in Iob: “Et flamma de ore eius egredietur,” quod a diabolo instigatio ad malum procedit. Per flammam bona praedicatio, vel bona exempla, ut in Cantico: “Lampades eius, lampades ignis atque flammarum,” quod sancti viri et in Deo ardent et aliis bona exempla praebent.