Calor
Calor est fervor sancti Spiritus, ut in psalmo: “Non est qui se abscondat a calore eius,” quod unicuique datur manifestatio Spiritus ad mensuram. Calor, dulcedo charitatis, ut in Iob: “Lapis solutus calore in aes vertitur,” quod qui durus fuit, per charitatis dulcedinem emollitur. Calor, desiderium iustitiae, ut in Genesi: “Factum est in primo calore coitus, dum oves intuerentur virgas et parerent,” quod simplices quique in ipso desiderio iustitiae primum exempla respiciunt, et bonum quod desiderant, ad effectum perducunt. Calor, poena reproborum, ut in Iob: “Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,” quod damnati a frigore transeunt ad ardorem.