Cinis
Cinis est defectus, ut in Iob: “Memoria vestra comparabitur cineri,” id est, memoria vestra deficiet. Cinis, poenitentia, ut in Iob: “Operui in cinere carnem meam,” id est, per poenitentiam deflevi carnalia peccata mea. Cinis, humilitas, ut in Iob: “Homo in cinerem revertetur,” id est, in humilitate se deprimet. Cinis, corruptio mortalitatis, ut in Iob: “Ago poenitentiam in favilla et cinere,” id est, in corruptionis et mortalitatis meae recordatione poenitentiam ago. Cinis peccator, ut in Psalmis: “Quia cinerem tanquam panem [manducabam],” quod Deus sibi peccatorem, sed poenitentem, sicut iustum incorporat. Per cinerem consummatio Dominicae passionis, ut in Exodo: “Lebetes ad suscipiendos cineres,” id est, corda ad retinendam memoriam Dominicae passionis. Per cineres perfectiones bonorum operum, ut in Levitico: “Tolle cineres, quos vorax ignis consumpsit,” quod Deus perfectiones bonorum operum suscipit, quae ardens amor consummavit.