Pes
Pes est quilibet praedicator, ut in Psalmis: “Ut intingatur pes tuus in sanguine,” quod praedicator nonnunquam afficitur tribulatione. Pes, praedicatio, ut in Psalmo: “In flumine pertransibunt pedes ibi,” id est, in mundum ibunt praedicatione. Pes, quilibet amicus, ut in Evangelio: “Si pes tuus scandalizaverit te,” id est, si necessarius amicus tuus malum suggeret tibi, ne sequaris eum. Pedes, opera coelestium praeceptorum, quibus inniti debet uterque populus, ut in Isaia: “Innitentis pedem bovis et asini,” id est, imponentes opera coelestium praeceptorum, quibus inniti debet uterque populus, Iudaicus videlicet ac gentilis. Pes, exemplum Christi, ut in Isaia: “Conculcabit eam pes pauperis,” quod superbos mundi prostravit exemplum humilis Christi. Pes, exemplum malum, ut in Iob: “Obliviscetur quod pes conculcet eas,” quod negligens praelatus non curat, quod malum exemplum corrumpit subiectos. Per pedes sacramenta incarnationis, ut in Evangelio: “Lacrymis coepit rigare pedes eius,” quod conversa gentilitas venerari coepit ima incarnationis Christi. Pedes, apostoli, ut in Iob: “Lavabam pedes meos butyro,” quod Christus, qui peccata nostra portavit apostolos suos mundavit Spiritu sancto. Per pedes praedicatores, ut in Isaia: “Quam speciosi pedes evangelizantium pacem!” quod per sanctitatem decori sunt praedicatores, qui annuntiant populo poenitentiam. Per pedes praedicatores, ut in Evangelio: “Excutite pulverem de pedibus vestris,” id est, terrena pro praedicationibus vestris ab iis nolite suscipere qui nos contemnunt. Per pedes infirmi qui sunt in Ecclesia, ut in Iob: “Pedes meos subverterunt,” id est, infirmos meos qui sunt in Ecclesia haeretici subverterunt. Per pedes cogitationes, ut in Ieremia: “Sordes eius in pedibus eius,” id est, immunditiae eius in cogitationibus eius. Per pedes intentiones, ut in Parabolis: “Pedes eorum ad malum currunt,” id est, intentiones eorum ad peccata proclives sunt. Per pedes afflictiones, ut in Levitico: “Intestinis et pedibus eius lotis aqua,” quod ut nos sacrificium Dei esse possimus, oportet ut cognationes et afflictiones nostras compunctionis aqua emundemus. Per pedes operationes, ut in Ieremia: “Expandit rete pedibus meis,” quod multis modis opera nostra diabolus studet corrumpere. Per pedes actus sanctorum, ut in Ezechiele: “Pedes eorum pedes recti,” quod sanctorum actus ad iniquitatem non sunt retorti. Per pedes viri sancti, ut in Psalmis: “Adorabimus in locum ubi [steterunt pedes eius],” id est, in contemplatione sanctae conversationis, in qua perfecti servi tui utiliter persistunt, nosmetipsos humiliamus. Per pedes, illi sancti, qui in patria coelesti sunt, ut in Psalmis: “Statuisti in loco spatioso pedes (meos),” quod in latitudine gratiae sunt, qui hinc exeuntes in coelesti patria consistunt. Per pedes ministri impiorum, ut in Psalmis: “Veloces pedes eorum ad (effundendum) sanguinem,” id est prompti sunt ministri eorum ad exercendam crudelitatem.