Ursus
Ursus est quilibet crudelis, ut in Isaia: “Vitulus et ursus pascentur, “id est, qui crudelis fuit, sacrae Scripturae epulis reficietur. Ursus, immunditia, ut in libris Regum: “Leonem et ursum interfeci ego servus tuus,” id est, superbiam et luxuriam ego exstinxi. Per ursum imperatores Romani, ut in libris Regum: “Egressi sunt duo ursi de saltu,” quod imperatores egressi de Roma vastaverunt Iudaeos.