Guttur
Guttur est doctrina Christi, dicente sponsa in Cantico: “Guttur illius suavissimum,” quod doctrina Christi et gratiam parat adiuvantem, et vitam permanentem, vel guttur sponsi, est internus sapor verborum Christi, quem pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt; vel sicut in labiis Domini verba quae dicebat, sic in gutture patet occulta dispositio bonitatis eius intellectus, qua factum est ut nobis foris loqueretur. Guttur etiam pro corde ponitur, et pro voce. Guttur, quilibet praedicator, ut in Cantico: “Guttur tuum sicut vox” quod praedicator Ecclesiae, in quo vox Domini resonat, ebrietatem supernae dilectionis annuntiat.