Iustitia
Iustitia est fides, ut in Psalmis: “Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam,” id est, praedicatores mei nuntiabunt fidem tuam, “tota die,” id est, continue laudem tuam, ad illam quidquid faciunt referentes. Iustitia, bona actio, ut in Evangelio: “Attendite ne iustitia vestra fiat coram hominibus,” id est ne opus bonum vestrum faciatis pro laude humana: ac si diceret, videant opera vestra bona, non ut inde vobis laudem quaerant, sed ut glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Sic igitur bonum opus fiat in publico, quatenus intentio maneat in occulto: et ut de bono opere proximis praebeatis exemplum, et mensura fugiat humanae laudis appetitum. Iustitia Dei, intellige flagella iustificantia, de quibus dicitur: “Et iustitias eius non repuli a me,” quod non recusavi flagellari ab eo in tempore, ut laetari merear in aeternitate. Iustitia, emphatice ponitur pro iustis, ut in psalmis: “Iustitia tua sicut montes Dei,” quod iusti tui in virtutibus eminent, non sicut montes saeculi, superbia tument.