Genae
Genae sunt sancti martyres, ut in Cantico: “Genae eius sicut areolae aromatum,” quod sancti martyres, qui in Christi corpore, quod est sancta Ecclesia, rubent, quo durius in passione conferuntur, eo maiorem coram Deo suavitatem emittunt. Genae, summi sacerdotes, ut in Cantico: “Pulchrae sunt genae tuae sicut turris,” quod spiritualis sanctorum praelatorum decor in castitate corporis et compunctione mentis consistit. Genae, boni operatores, ut in Cantico: “Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae,” quod sanctae Ecclesiae operarii in unitate fidei diversi ad profectum proximorum in publico existunt. Genarum nomine pudibundi praelati figurantur, in quorum conspectu pudet peccare. Hinc in Cantico voce Sponsi dicitur ad Sponsam: “Sicut mali punici fragmen, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet:” foris enim martyrio rubent; intus virginitate candent, ut de privatis orationibus, vigiliis, ieiuniis et eleemosynis taceam. Genarum nomine, modestia Salvatoris et pietas accipitur, iuxta quod voce Sponsae de eodem: “Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis,” mores quippe nostri Redemptoris + . . . . . et compositi, virtutumque fasces erant, qui et a prophetis et apostolis concordi voce conscripti sunt.