Lux
Lux est Deus Pater, ut in libro Sapientiae: “Conditor est lucis aeternae,” quod Christus est glorificatio Dei Patris. Lux, Christus, ut in Evangelio: “Erat lux vera,” quod nullus illuminatur, nisi per illum. Lux, apostoli, ut in Evangelio: “Vos estis lux mundi,” id est, claritas Ecclesiae. Lux, fideles, ut in Paulo: “Nunc autem lux in Domino,” id est, modo claritas in Domino. Lux, bona actio, ut in Evangelio: “Luceat lux vestra coram hominibus, id est, clarescat bona actio vestra coram malis. Lux, praedicatio evangelica, ut in Isaia: “Populus qui sedit in tenebris vidit lucem magnam,” id est, populus gentium, qui erat in errore, praedicationem intelligat evangelicam. Lux, gloria vitae praesentis, ut in Iob: “Quare data est misero lux?” id est, gloria vitae praesentis viro sancto: qui in hoc saeculo misertim deputat ( sic). Lux, gladium cordis, ut in Iob: “Lux obtenebrescet in tabernaculo eius,” id est, gaudium deficiet in corde eius. Lux, sancti angeli, ut in Genesi: “Vidit Deus lucem, quod esset bona,” id est, approbavit bonos angelos.