Candelabrum
Candelabrum est Christus, ut in Exodo: “Facies candelabrum ductile,” quod Christum, qui lux est mundi, passionum tunsiones afflixerunt. Candelabrum, contemplatio, ut in libris Regum: “Et ponamus Elisaeo candelabrum,” quod, ut Christus, qui per Elisaeum exprimitur, maneat apud nos, lumen nos oportet habere contemplationis. Candelabrum, dignitas praedicatoris, ut in Apocalypsi: “Nisi poenitentiam egeris, movebo candelabrum tuum de loco suo,” id est, auferam a te dignitatem tuam. Candelabrum, status corporis nostri, ut in Evangelio: “Sed super candelabrum,” quod verbum Dei ipsi corpori nostro praeponere debemus. Per candelabrum Ecclesiae, ut in Apocalypsi: “Septem candelabra septem Ecclesiae sunt.”