Bases
Bases sunt consilia divina, ut in Cantico: “Crura sponsi sicut columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas,” quod viri sancti, per quos graditur Christus, et sublimes per contemplationem, et fortes sunt per vigorem, quos occulte disponunt consilia divina. Bases, apostoli, ut in Iob: “Super quos bases terrae solidatae sunt,” quod apostoli sanctae Ecclesiae in Christo confirmantur. Bases, praedicatores, ut in Exodo: “Facies columnas quatuor, et bases earum vesties auro,” quod quatuor sunt Evangelia, et eorum expositores claritate sapientiae fulgent. Bases, Patres Veteris Testamenti, ut in Exodo: Tabulae tabernaculi basibus imponuntur, quod patres sub gratia nitidae conversationi patrum praecedentium innituntur.