Spina
Spina est praedicator, ut in Isaia: “Dabo in solitudine cedrum et spinam,” id est, ponam in Ecclesia contemplantem et praedicantem. Spina, compunctio peccatorum vel vitiorum, ut in Iob: “Et pro ordeo spina,” id est, si hoc malum feci, deficiat in me bona operatio, et crescat in me vitiorum punctio. Spina, superbia cordis, ut in Psalmis: “Dum configitur spina,” id est, dum in me humiliatur superbia. Per spinas malitiae cordis, ut in Isaia: “Orientur in domibus eius spinae,” id est, in cogitationibus eius crescent malitiae. Per spinas suspiciones formidinum, ut in Parabolis: “Iter impiorum quasi sepes spinarum,” quod undique circumdant impios suspiciones, ne per iter iustitiae incedere audeant. Per spinas praedicatores, ut in Cantico: “Sicut lilium inter spinas,” quod sancta Ecclesia in medio pravorum hic peregrinatur. Per spinas divitiae, ut in Evangelio: “Et simul exortae spinae suffocaverunt illud,” quod divitiae terrenae verbum vitae destruunt. Per spinas haeretici, ut in Evangelio: “Nunquid de spinis uvas,” quod de haereticis sanctitatis gratia non procedit.