Hircus
Hircus est Christus, ut in Levitico hircus emissarius peccata populi portabat; quod Christus in mundum a Patre missus humani generis peccata portabat. Hirci illi duo, quorum unus occiditur, alter in desertum mittitur, Christum et Barrabam mystice designant. Christus enim pro peccatis populi mortem subit: et Barrabas ad infernum descendit. Item: “Ante fores templi binos lex applicat hircos: / Unus de ferro mittitur, alter obit. / Christus diversis virtitutibus hircus uterque: Nam tulit in ligno, vivit in arce poli.” Sicut enim Christus figuratus est in agno propter innocentiam: ita et in hirco propter carnis peccatricis multitudinem. Hircus, motus luxuriae: ut in lege: “Tollite hircum pro peccato,” id est, exstinguite in nobis luxuriae motum, priusquam ad plenum arcum proruatis. Hircus, carnis immunditia, ut in Psalmis: “Offeram tibi boves cum hircis,” id est, ad honorem tuum mactabo in me superbiam mentis cum petulantia carnis. Per hircum opera poenitentiae: ut in cantico Deuteronomii: “Et hircos cum medulla tritici,” id est, opera faciet poenitentiae, quando percipit corpus Christi. Item: “Constituit eum (hoc est, populum de Aegypto eductum) super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo: butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.” Mystice, “populus Iudaeorum” est populus Christianorum, Deum confitentium. “Aegyptus” est infidelitas; “mare Rubrum,” baptismum in Christi sanguine consecratum, “desertum,” mundus; “terra Basan”, quae est in montanis, et siccitas interpretatur, Ecclesiae, ab amore mundi penitus sicca omnique mundi celsior intelligitur. “Fructus agrorum” virtutes sunt et opera fidelium. “Mel de petra,” dulcedo evangelicae doctrinae de Christo ante passionem. “Oleum de saxo durissimo,” mistio Spiritus sancti de Christo immortali facto: “butyrum de armento,” pinguis et subtilis doctrina fortium. “Lac de ovibus”, levis doctrina simplicium. “Adeps agnorum et arietum,” spirituale desiderium, quod nobis exemplo simplicium in subditorum et fortium propositorum filiorum Ecclesiae adhuc ministratur. Hircus, opera poenitentiae in omni gradu virtutum necessaria. “Medulla tritici et sanguis uvae biberet meracissimus,” puritas corporis Christi et sanguis eius suavissimus, quibus Dei populus ad salutem emittitur: hircus enim, qui petulans est, luxuriae deditos indicat.