Custos
Custos est Christus, ut in Isaia: “Custos, quid de nocte?” id est, quid faciam de mea iniquitate Christus faciam. Per custodes, doctores, ut in Cantico: “Tulerunt pallium meum custodes murorum,” id est, pravam vetustatem meam tulerunt a me doctores Ecclesiarum. Per custodes spiritus maligni, ut in Evangelio: “Prae timore autem eius exterriti sunt custodes,” quod veniente Domino ad iudicium, non solum homines reprobi, sed et nequam spiritus timebunt.