Holocaustum
Holocaustum, quod totum incensum dicitur, significat maritum, vel vitam contemplativam: ὅλον Graece, totum Latine; καυστόν vel καυστὶς Graece, incensum Latine dicitur. De utroque scriptum est: “Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, quod si muri Ierusalem aedificati;” hoc est, si impassibilitas et immortalitas caeterarum virtutum munimenta filii Ecclesiae reddita fuerint, “tunc gratum habebis et frequenter accipies sacrificium,” quod unusquisque non de alieno, sed de suo proprio offeret, non videlicet hircum et taurum iugulans extra se; sed luxuriam atque superbiam perimens in se. “Acceptabis oblationes,” plurima scilicet beneficia activae vitae; “et holocausta,” vitam scilicet contemplativam, sive martyrium, ubi nihil saeculo reservatur; sed totum Deo intenditur hic in praesenti: quid in futuro “tantum imponent super altare tuum vitulos:” quod offerent tibi novos populos et innocentes, nunquam amplius iugum peccati portaturos. Item: “Introibo in domum tuam” aeternam in coelis, in holocaustis, in corpore et anima purificatis: quid iterum? “Holocausta medullata offeram tibi, hoc est, interiora mea divinae charitatis igne flagrantia. Nihil enim melius medullis