Humerus
Humerus est vita socialis, ut in Iob: “Humerus eius amictura sua cadat,” id est, si hoc malum feci, vita mea socialis a compage charitatis ruat. Humerus, opus iustitiae, ut in Iob: “Ut in humero meo portem illum,” id est, in opere meo Dominum portabo. Humerus, opus proprium, ut in Isaia: “Discooperi humerum tuum,” id est, ostende pravam actionem tuam. Humerus, labor, ut in Genesi: “Supposuit humerum ad portandum,” id est, vitam laboriosam apprehendit. Humerus, caro Christi, “cuius imperium super humerum eius;” quod crucem, quam aliis praedicavit, ipsemet in carne propria toleravit, et per crucem, quam moriens in humeris habuit, data est eis potestas in coelo et in terra. Per humerum, passiones, ut in Evangelio: “quis ex vobis homo, qui habet centum oves, etc. ;” homo centum oves habuit, quod Christus angelorum et hominum naturam in perfectione possedit, “unam ovem perdidit,” quod humana natura periit. “Dimisit ergo nonaginta novem in deserto, ut unam inveniret,” quod summos angelorum choros quasi reliquit in coelo, ut humanum genus repararet. “Ovem perditam invenit,” quando naturam humanam in se suscepit. “Inventam ovem in humeris gaudens posuit,” cum humanam naturam, quam de nobis assumpsit, cruci affigi sponte permisit, vel imposuit in humeris suis: quod peccatum humani generis Deus passionibus suis propriis expiavit. “Ad domum rediit,” cum ad coelos ascendit. “Amicos et vicinos convocavit,” quando sanctos angelos, quasi ad congratulandum humanae saluti invitavit, qui “amici eius” sunt, quod vocem eius perfecte custodiunt. “Vicini eius” sunt, quod continue facie ad faciem illum aspiciunt. Humerus, mens, iuxta illud: “Sem et Iaphet vestimentum imposuerunt humeris suis, et operuerunt verenda patris sui aversis vultibus.” “Noe” quippe “vir iustus plantavit vineam”, et Christus, qui peccatum non fecit per legem exsolvit synagogam. “Noe bibit de vino vineae suae,” et Christus expertus est austeritatem synagogae. “Noe inebriatus est,” et Christus multis opprobriis repletus est. “Noe nudatus est,” et Christus fugientibus apostolis solus relictus est: vel Iudaicus est, quod infirmitas apparuit “in domo sua,” id est, in domo Iudaica. “Noe dormivit,” et Christus mortuus est. “Videns autem pater Chanaan,” scilicet Cham, “verenda patris sui esse nudata, nuntiavit foras, et irrisit,” quod nimirum reprobi, qui callidi sunt, ut faciant mala, ignominiosam Christi passionem, et sono tantum vocis profitendo amicitiant, et male vivendo exhonorant: Cham enim callidus interpretatur; “Sem vero et Iaphet vestimentum imposuerunt humeris suis, et operuerunt verenda patris sui aversis vultibus;” quod boni fideles, sive de Iudaeis, sive de Gentibus, non in sono vocis tantum, ut reprobi, sed in mentibus suis habent tam grande mysterium fidei, et honorant infimum et stultum Dei, cum magna reverentia, hoc est “aversis vultibus,” quod fortius est et sapientius hominibus. Sem, qui nominatus interpretatur, Iudaeos exprimit, qui per multa praemia famosi erant. Iaphet autem, qui dilatatio dicitur, significat gentes ubique diffusas. “Porro Noe de somno evigilans, filium suum, Cham,” non in ipso, sed in filio eius, quoniam Christus a morte resurget, omnes reprobos passionem suam irridentes, non in hoc, quod perfecti sunt, sed in opere eorum, quod faciunt, odio habent. Unde evenienter Chanaan interpretatur motus eorum, id est, opus eorum. Chanaan est servus fratrum suorum, quod opus reproborum fidelibus servit vel ad exercitationem patientiae, vel ad profectum sapientiae. Humerus significat fortitudinem, iuxta illud: “Expandit alas suas,” quod dedit eis misericordias suas, “et assumpsit eos” de numero perditorum ad numerum salvandorum, “atque portavit in humeris suis,” quod in fortitudine sua illos sustentavit. Humerus significat fortes, iuxta illud: “Exsultabo et dividam Sichimam” . Sichima humerus interpretatur, quasi Christus diceret: Exsultanter implebo obedientiam, et sic quosdam ex gentibus ferendis omnibus meis aptos in partem assumam meam. Per humeros, conversationes, ut in Evangelio: “Onera importabilia imponunt humeris hominum,” id est, mandata nimis gravia in conversationes subiectorum.