Rota
Rota est Vetus et Novum Testamentum, ut in Ezechiele: “Rota in medio rotae,” id est, Novum Testamentum in Veteri praesignatum. Rota, mundus iste, ut in Psalmo: “Vox tonitrui tui in rota,” quod vox divinae comminationis per praedicatores sonat in mundo. Rota, conversatio reproborum, ut in Psalmis: “Pone illos ut rotam,” quod reprobi in posterioribus puniendi ruunt. Per rotam praedicatores, ut in Daniele: “Rota eius ignis accensus,” quod sancti praedicatores divino sunt amore inflammati.