Colles
Colles sunt sancti ante legem, ut in Genesi: “Desiderium collium eius,” quod multi reges et prophetae voluerunt Christum . . . Colles, sancti martyres, ut in Psalmis: “Exsultatione colles accingentur,” quod omne gaudium existimabant sancti martyres, cum in varias tentationes inciderunt. Colles, viri sancti, ut in Psalmis: “Et colles iustitiam;” id est, homines fideles opus sanctitatis exerceant. Colles, altitudines saeculi, ut in cantico Abacuc: “Incurvati sunt colles mundi,” id est, humiliatae sunt sublimes potestates saeculi.