Lectus
Lectus est caro, ut in Psalmis: “Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius,” id est, Deus faciat eum carne sua superiorem. Lectus, concupiscentia, ut in Psalmis: “Lectum meum lacrymis rigabo,” id est, per singula mea peccata flendo mundabo conscientiam meam. Lectus, delectatio carnis, ut in Psalmis: “Si ascendero in lectum strati mei, id est, si sumpsero esse in delectatione carnis meae. Lectus, reprobus sensus, ut in Apocalypsi: “Mitto Iezabel in lectum,” quod immundum peccatorem Deus nunquam in reprobum sensum cadere permitit.