Nigredo
Nigredo est humilitas, ut in Cantico: “Gomae eius sicut elatae palmarum nigrae,” quod corvus et spiritus angelici et sublimes in beatitudine, et ne corruerent, humiles fuerunt. Nigredo, tribulatio exterior, ut in Cantico: “Nigra sum, sed formosa,” quod anima fidelis, licet in tribulatione obscura sit, intus tamen coram Deo decora est. Nigredo, conscientia mala, ut in Ieremia: “Denigrata est super carbones facies eius,” id est, conscientia eorum etiam plus est obscurata quam conscientia pravorum. Nigredo, labor, ut in Iob: “Cutis mea denigrata est super me,” quod qui exterioribus actionibus in Ecclesia serviunt, in labore affliguntur.