Gens
Gens est humanum genus, ut in Isaia: “Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam,” quod crevit quidem ante adventum Christi genus humanum, sed descendit in infernum. Gens, plebs Iudaica, ut in cantico Deuteronomii: “Gens absque consilio et sine prudentia,” quod Iudaei sine discretione boni et mali sunt, et sine prudentia futurorum, quod in fine vitae consultum non habet. Per gentes gentiles, ut in Psalmis: “Omnes gentes, plaudite manibus,” id est, omnes gentiles populi, Deum honorate in operibus vestris. Per gentes gentiliter viventes, ut in Paulo: “Scitis, quod cum gentes essetis,” id est, cum gentiliter viveretis. Item in Apocalypsi: “Et de + ira fornicationis eius biberunt omnes gentes,” quod de vindicta immunditiae Babylonis participati sunt omnes gentiliter viventes, et alibi: “Alterum, quod foris est, eiice foras,” + ostende infideles excommunicandos, “et ne metiaris,” id est, nolite sanctum dare canibus, “quoniam datum est gentibus, et fornicati sunt” gentiliter vivendo. Per gentes vitia: “Eiecit a facie eorum gentes,” id est, a cordibus sanctorum suorum septem capitalia vitia eiecit: “et sorte divisit eis terram,” quod unicuique per gratiam suam supernae patriae participem esse donavit, “in funiculo distributionis,” hoc est, in mensura divinae donationis, “et habitare fecit in tabernaculis eorum, tribus Israel:” ut ubi vitia regnaverant, ibi virtutes divinae regnent.