Galaad
Galaad, qui acervus testimonii dicitur, Christum significat, cum dicitur in Cantico: “Capilli tui sicut greges caprarum, qui ascenderunt de monte Galaad:” quod + spontanee pauperes tui summa petunt, et ad bonum opus veloces sunt, et parvum pastum diligunt, et Christo adiutore, cui omnes prophetae testimonium perhibent, de virtute in virtutem ascendunt. Item Galaad multitudo martyrum intelligitur: ut in Psalmis ex persona Domini dicitur: “Meus est Galaad, et meus est Manasses;” quod mihi servit multitudo martyrum, et populus, quae retro sunt, obliviscens: “et Ephraim + susceptio capitis mei,” quod in fructificantibus reclino caput meum. Martyr Graece Ecclesia dicitur, cunctorum ore fidelium de Christo, quae sunt vera, testatur. Unde bene per prophetam de haereticis dicitur: “Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum;” quod nimirum haeretici mentes fidelium, quae iam aliud de intellectu veritatis conceperant, perversa perditione perimunt, et scientiae nomen extendunt. Terminos qui prope sunt, dilatare, est opinionis suae nomen extendere. Parvulorum igitur corda iam de perceptione verbi gravido + erroris gladio scindunt, et quasi sibi opinione doctrinae faciunt.