Vinum
Vinum est arcanum Deitatis, ut in Parabolis: “Miscuit vinum,” quod Sapientia per carnem apparens Deitatis nobis revelavit secretum. Vinum, fervor Spiritus sancti,veram menti hominis laetitiam infundit. Vinum, scientia legis, ut in Cantico: “Meliora sunt ubera tua vino,” quod sapientia Ecclesiae excedit scientiam legis. Vinum, verbum Evangelii, ut in Cantico: “Guttur tuum sicut vinum optimum,” quod praedicatores suos suum annuntiant Evangelium. Vinum, contemplativus quisque, ut in Cantico: “Bibi vinum meum cum lacte meo,” id est, incorporavi contemplativos simul et activos. Vinum, intelligentia spiritualis, ut in Evangelio: “Tu autem servasti vinum bonum,” id est, spiritualibus servasti spiritualem intellectum. Vinum, sanguis Christi, ut in Genesi: “Lavabit stolam suam in vino,” id est, effusione sanguinis sui mundabit Ecclesiam suam. Vinum, compunctio, ut in Psalmis: “Potasti nos vino compunctionis.” Vinum, correptio, ut in Evangelio: “Infundens oleum et vinum,” id est, consolationem et correptionem. Vinum, contemplatio, ut in Apocalypsi: “Et vinum et oleum ne laeseris,” id est, contemplationem et actionem ne laeseris, id est, ne corrumpas. Vinum, dilectio, ut in Cantico: “Et dabo tibi poculum ex vino condito,” id est, dabo tibi laetitiam ex amore vero. Vinum, delectatio peccati, ut in Ioele: “Et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine,” id est, poenitemini universi, qui consentitis in delectatione peccati. Vinum, amor mundi huius, ut in Parabolis: “Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splendescit in utero color eius,” id est, ne delecteris amore mundi, quando allicit, cum blandimento fragili arriserit decor eius. Vinum, vindicta, ut in Apocalypsi: “Et hic bibet de vino irae Dei,” id est, sentiet vindictam Dei, antequam iudicium Dei inferat.