Catulus
Catulus est Christus, ut in Genesi: “Catulus leonis, Iuda,” id est, Christus de tribu Iuda. Catulus populus Iudaicus, ut in psalmo: “Sicut catulus leonis habitans in abditis,” quod Christum populus Iudaicus persecutus est, primum ei insidians in occultis. Catulus, diabolus, ut in libro Iudicum a Samsone catulus leonis interficitur, quod a Christo diabolus superatur. Per catulos apostoli, ut in Iob: “Animam catulorum implebis,” id est, desiderium apostolorum et Ecclesiae consummabis. Per catulos homines reprobi, ut in psalmo: “Catuli leonum rugientes, ut rapiant,” quod homines pravi, qui daemones sequuntur bonos persequi non cessant. Per catulos detractores, ut in Iob: “Dentes catulorum leonum contriti sunt,” id est, verba detractorum destructa sunt. Per catulos daemones, ut in psalmo: “Animam meam de medio catulorum leonum,” id est, redemit me de potestate daemonum. Per catellos gentiles, ut in Evangelio: “Catelli de micis edunt,” quod gentiles sacrae Scripturae medullam inquirunt.