Abyssus
Abyssus est Vetus et Novum Testamentum, ut in Psalmis: “Abyssus abyssum vocat,” quod Testamentum Vetus in praedicatione sanctorum Novum annuntiat. Abyssus, collegio apostolorum, ut in Psalmis: “Dedit abyssus vocem suam,” quod apostoli ex profunditate cordis sui emiserunt praedicationem suam. Abyssus, obscuritas cuiusque impii, ut in Iob: “Abyssus dicit, non est in me”, quod obscura est vita, clamat sibi patientiam non inesse. Abyssus, aeternum Dei iudicium, ut in Iob: “Aestimabit abyssum quasi senescentem,” quod diabolus in superbis membris suis aeternum Dei iudicium, quasi debile et instabile esset, non pertimescit. Abyssus infernus vocatur in Evangelio: “Rogabat eum legio, ne eum mitteret in abyssum,” id est, ne eos mergeret in infernum. Per abyssum, dolores mortis, ut in Psalmis: “Ponens in thesauris abyssos,” id est, in secretis sacrae Scripturae profunda mysteria. Per abyssum quique desperatissimi, ut in Psalmis: “Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit, in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis,” quod sicut erigit contemplationes, quae sunt coelum, sic fecundat actiones, quae sunt terra, sic instabiles confirmat, qui sunt mare, sic in ipsis, qui desperatissimi. Item facit nonnunquam misericordiam suam, qui sunt abyssi. Per abyssum confusiones operum malorum, ut in cantico Exodi: “Abyssi operuerunt eos,” id est, confusiones operum suorum oppresserunt eos.