Messis
Messis est auditor verbi Dei, ut in Evangelio: “Messis quidem multa,” quod multi sunt qui audire volunt, sed desunt qui dicant. Messis, operatio aperta, ut in Iob: “Sursum atteratur messis eius,” quod aperta impii actio aliquando destruitur. Messis, Vetus Testamentum, ut in Iob: “Stulti messem famelicus comedit;” quod Vetus Testamentum, quod infamatus Iudaeorum populus tenuit, devota plebs gentium intelligit spiritualiter. Messis, reprobi, ut in Apocalypsi: “Mitte falcem tuam, et mete, quoniam aruit messis terrae,” quoniam Deus acumine sententiae suae reprobos exstirpabit. Messis, praesens saeculum, ut in Evangelio: “Sinite utrumque crescere usque ad messem,” quod usque ad finem saeculi permixti boni et mali simul in mundo sunt.